salve, amice, intras in imperium romanum

augustinus Cyprianus plinius tertullianus aetheria

D. augustinus aurelius

confessiones

[1] Magnus es, domine, et laudabilis valde: magna virtus tua, et sapientiae tuae non est numerus. et laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae, et homo circumferens mortalitem suam, circumferens testimonium peccati sui et testimonium, quia superbis resistis: et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae.tu excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. da mihi, domine, scire et intellegere, utrum sit prius invocare te an laudare te, et scire te prius sit an invocare te. sed quis te invocat nesciens te? aliud enim pro alio potest invocare nesciens. an potius invocaris, ut sciaris? quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt eum. quaerentes enim inveniunt eum et invenientes laudabunt eum. quaeram te, domine, invocans te, et invocem te credens in te: praedicatus enim es nobis. invocat te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris tui. [2] Et quomodo invocabo deum meum, deum et dominum meum, quoniam utique inme ipsum eum invocabo, cum invocabo eum? et quis locus est in me, quoveniat in me deus meus? quo deus veniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? itane, domine deus meus, est quiquam in me, quod capiat te?an vero caelum et terra, quae fecisti et in quibus me fecisti, capiuntte? an quia sine te non esset quidquid est, fit, ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum, quid peto, ut venias in me, quinon essem, nisi esses in me? non enim ego iam in inferis, et tamen etiam ibi es. nam etsi descendero in infernum, ades. non ergo essem, deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine, etiam sic. quo te invoco, cum in te sim? aut unde venias in me? quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me veniat deus meus, qui dixit: caelum et terram ego impleo?

íàçàä

thascius caecilius cyprianus

Epistula 60. Cyprianus Cornelio Fratri S.

I. 1. Cognovimus, frater carissime, fidei ac virtutis vestrae testimonia gloriosa et confessionis vestrae honorem sic exultanter accepimus ut in meritis ac laudibus vestris nos quoque participes et socios conputemus. Nam cum nobis et ecclesia una sit et mens iuncta et individua concordia, quis non sacerdos in consacerdotis sui laudibus tamquam in suis propriis gratuletur aut quae fraternitas non in fratrum gaudio ubique laetetur? 2. Exprimi satis non potest quanta istic exultatio fuerit et quanta laetitia cum de vobis prospera et fortia conperissemus ducem te illic confessionis fratribus extitisse, sed et confessionem ducis de fratrum consensione creuisse, ut dum praecedis ad gloriam feceris multos gloriae comites et confessorem populum suaseris fieri, dum primus paratus es pro omnibus confiteri, ut non inveniamus quid prius praedicare in vobis debeamus, utrumne tuam promptam et stabilem fidem an inseparabilem fratrum caritatem. Virtus illic episcopi praecedentis publice conprobata est, adunatio sequentis fraternitatis ostensa est. Dum apud vos unus animus et una vox est, ecclesia omnis Romana confessa est. II. 1. Claruit, frater carissime, fides quam de vobis beatus apostolus praedicavit. Hanc laudem virtutis et roboris firmitatem iam tunc in spiritu praevidebat et praeconio futurorum merita vestra contestans dum parentes laudat filios provocabat. Dum sic unanimes, dum fortes estis, magna et ceteris fratribus unanimitatis et fortitudinis exempla tribuistis. Docuistis granditer Deum timere, Christo firmiter adhaerere, plebem sacerdotibus in periculo iungi, in persecutione fratres a fratribus non separari, concordiam simul iunctam vinci omnino non posse, quicquid simul petitur a cunctis deum pacis pacificis exhibere. 2. Prosilierat adversarius terrore violento Christi castra turbare. Sed quo impetu venerat eodem impetu pulsus est, et quantum formidinis et terroris adtulit tantum fortitudinis invenit et roboris. Subplantare se iterum posse crediderat Dei servos et velut tirones et rudes quasi minus paratos et minus cautos solito suo more concutere. Unum primo adgressus ut lupus ovem secernere a grege, ut accipiter columbam ab agmine volantium separare temptaverat. Nam cui non est adversus omnes satis virium, circumvenire quaerit solitudinem singulorum. 3. Sed retusus adunati exercitus fide pariter et vigore intellexit milites Christi vigilare iam sobrios et armatos ad proelium stare, vinci non posse, mori posse et hoc ipso invictos esse quia mori non timent, nec repugnare contra impugnantes, cum occidere innocentibus nac nocentes liceat, sed prompte et animas et sanguinem tradere, ut cum tanta in saeculo malitia et suaevitia grassetur, a malis et saevis velocius recedatur. 4. Quale illud fuit sub oculis Dei spectaculum gloriosum, quale in conspectu Christi eius ecclesiae suae gaudium, ad pugnam, quam temptaverat hostis inferre, non singulos milites, sed tota simul castra prodisse. Omnes enim constat venturos fuisse, si audire potuissent, quando adcucurrerit properanter et venerit quisquis audivit. 5. Quot illic lapsi gloriosa confessione sunt restituti. Steterunt fortes et ipso dolore paenitentiae facti ad praelium fortiores, ut appareat nuper subitatos esse et novae atque insuetae rei pauore trepidasse, redisse ad se postmodum, fidem veram et vires suas de Dei timore collectas ad omnem patientiam constanter et firmiter roborasse nec iam stare ad criminis veniam, sed ad passionis coronam. III. 1. Quid ad haec Novatianus, frater carissime? Utrumne iam deponit errorem? An vero, qui dementium mos est, ipsis bonis et prosperis nostris plus adactus est ad furorem et quo magis ac magis dilectionis ac fidei crescit hic gloria, illic dissensionis et zeli recudescit insania? Nec vulnus suum miser curat, sed adhuc gravius et se et suos vulnerat, in perniciem fratrum lingua sua perstrepens et facundiae venenatae iacula contorquens, magis durus saecularis philosophiae dominicae lenitate pacificus, desertor ecclesiae, misericordiae hostis, interfector paenitentiae, doctor superbiae, veritatis corruptor, perditor caritatis? 2. Agnoscitne iam qui sit sacerdos Dei, quae sit ecclesia et domus Christi, qui sint Dei servi quos diabolus infestet, qui sint christiani quos antichristus inpugnet? Neque enim quaerit illos quos iam subegit aut gestit evertere quos iam iam suos fecit. Inimicus et hostis ecclesiae quos alienavit ab ecclesia et foras duxit ut captivos et victos contemnit et praeterit, eos pergit lacessere in quibus Christum cernit habitare. IV. Quamquam etsi aliquis ex talibus fuerit adprehensus, non est quod sibi quasi in confessione nominis blandiatur, cum constet, si occisi eiusmodi extra ecclesiam fuerint, fidei coronam non esse, sed poenam potius esse perfidiae nec in domo Dei inter unanimes habitaturos esse quos videmus de pacifica et divina domo furore discordiae recessisse. V. 1. Hortamur plane quantum possumus, frater carissime, pro caritate mutua qua nobis invicem cohaeremus ut, quoniam providentia Domini monentis instruimur et divinae misericordiae consiliis salubribus admonemur adpropinquare iam certaminis et agonis nostri diem, ieiuniis, vigiliis, orationibus insistere cum omni plebe non desinamus. Incumbamus gemitibus adsiduis et deprecationibus crebris. Haec sunt enim nobis arma caelestia quae stare et perseverare fortiter faciunt. Haec sunt munimenta spiritalia et tela divina quae protegunt. 2. Memores nostri invicem simus, concordes atque unanimes, utrubique pro nobis semper oremus, pressuras et angustias mutua caritate relevemus, et si quis istinc [istic] nostrum prior divinae dignationis celeritate praecesserit, perseveret apud Dominum nostra dilectio, pro fratribus et sororibus nostris apud misericordiam patris non esset oratio. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

íàçàä

C. Plinius Caecilius

epistola traiano imperatori

Sollemne est mihi, domine, omnia de quibus dubito ad te referre. Qui enim potest melius vel cunctationem meam regere vel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Christianis interfui numquam: ideo nescio quid et quatenus aut puniri soleat aut quaeri. Nec mediocriter haesitavi, sitne aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant; detur paenitentiae venia, an ei, qui omnino Christianus fuit, desisse non prosit; nomen ipsum, si flagitiis careat, an flagitia cohaerentia nomini puniantur. Interim, [in] iis qui ad me tamquam Christiani deferebantur, hunc sum secretus modum. Interrogavi ipsos an essent Christiani. Confitentes interum ac tertio interrogavi supplicium minatus: perseverantes duci iussi. Neque enim dubitabam,qualecumque esset quod faterentur, pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere punire. Fuerunt alii similis amentiae, quos, quia cives Romani erant, adnotavi in urbem remittendos. Mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente crimine plures species inciderunt. Propositus est libellus sine auctore multorum nomina continens. Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos adpellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum adferri, ture ac vino supplicarent, praeterea male diceret Christo, quorumnihil cogi posse dicuntur qui sunt re vera Christiani, dimittendos putavi. Alii ab indice nominati esse se Christianos dixerunt et mox negaverunt; fuisse quidem sed desisse, quidam ante triennium, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante viginti. [Hi]quoque omnes et imaginem tuam deorumque simulacra venerati sunt et Christo male dixerunt. Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta ne latrocinia ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum adpellati abnegarent. Quibus peractis morem sibi descendendi fuisse rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen et innoxium; quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram. Quo magis necessarium credidi ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid eeset veri, et per tormenta quaerere. Nihil aliquid inveni quam superstitionem pravam et immodicam. Ideo dilata cognitione ad consulendum te decucuri. Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam vocantur in periculum et vocabuntur. Neque civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est; quae videtur sisti et corrigi posse. Certe satis constat prope iam desolata templa coepisse celebrari, et sacra solemnia diu intermissa repeti passimque venire [carnem] victimarum, cuius adhuc rarissimus emptor inveniebantur. Ex quo facile est opinari, quae turba hominum emendari possit, si sit paenitentiae locus.

íàçàä

Aetheria

silviae vel potius aetheriae peregrinatio ad loca sancta

V .1. Completo ergo omni desiderio, quo festinaveramus ascendere, coepimus iam et descendere ab ipsa summitate montis Dei, in qua ascenderamus, in alio monte, qui ei periunctus est, qui locus appellatur in Choreb; ibi enim est ecclesia. 2. Nam hic est locus Choreb, ubi fuit sanctus Helias propheta, qua fugit a facie Achab regis, ubi ei locutus est Deus dicens: quid tu hic, Helias?, sicut scriptum est in libris regnorum. Nam et spelunca, ubi latuit sanctus Helias, in hodie ibi ostenditur ante [h]ostium ecclesiae, quae ibi est; ostenditur etiam ibi altarium lapideum, quem posuit ipse sanctus Helias ad offerendum Deo, sicut et illi sancti singula nobis ostendere dignabantur. 3. Fecimus ergo et ibi oblationem et orationem impensissimam, et lectus est ipse locus de libro regnorum: id enim nobis uel maxime ego desideraveram semper, ut, ubicumque venissemus, semper ipse locus de libro legeretur. 4. Facta ergo et ibi oblatione accessimus denuo ad alium locum non longe inde ostendentibus presbyteris vel monachis, id est ad eum locum, ubi steterat sanctus Aaron cum septuaginta senioribus, cum sanctus Moyses acciperet a Domino legem ad filios Israhel. In eo ergo loco, licet et lectum non sit, tamen petra ingens est per girum habens planitiem supra se, in qua stetisse dicuntur ipsi sancti; nam et in medio ibi quasi altarium de lapidibus factum habet. Lectus est ergo et ibi ipse locus de libro Moysi et dictus unus psalmus aptus loco: ac sic facta oratione descendimus inde. 5. Ecce et coepit iam esse hora forsitan octava, et adhuc nobis superabant milia tria, ut perexiremus montes ipsos, quos ingressi fueramus pridie sera; sed non ipsa parte exire habebamus, qua intraveramus, sicut superius dixi, quia necesse nos erat et loca omnia sancta ambulare et monasteria, quaecumque erant ibi, videre et sic ad vallis illius, quam superius dixi, caput exire, id est huius vallis, quae subiacet monti Dei. 6. Propterea autem ad caput ipsius vallis exire nos necesse erat, quoniam ibi erant monasteria plurima sanctorum hominum et ecclesia in eo loco, ubi est rubus; qui rubus usque in hodie vivet et mittet virgultas. 7. Ac sic ergo perdescenso monte Dei pervenimus ad rubum hora forsitan decima. Hic est autem rubus, quem superius dixi, de quo locutus est Dominus Moysi in igne, qui est in eo loco, ubi monasteria sunt plurima et ecclesia in capite vallis ipsius. Ante ipsam autem ecclesiam hortus est gratissimus habens aquam optimam abundantem, in quo horto ipse rubus est. 8. Locus etiam ostenditur ibi iuxta, ubi stetit sanctus Moyses, quando ei dixit Deus: «solve corrigiam calciamenti tui» et cetera. Et in eo ergo loco cum pervenissemus, hora decima erat iam, et ideo, quia iam sera erat, oblationem facere non potuimus. Sed facta est oratio in ecclesia nec non etiam et in horto ad rubum; lectus est etiam locus ipse de libro Moysi iuxta consuetudinem: et sic, quia sera erat, gustavimus nobis locum in horto ante rubum cum sanctis ipsis: ac sic ergo fecimus ibi mansionem. Et alia die maturius vigilantes rogavimus presbyteros, ut et ibi fieret oblatio, sicut et facta est.

íàçàä

Q. septimius florens tertullianus

de testimonio animae

I. 1. Magna curiositate et maiore longe memoria opus est ad studendum, si qui velit ex litteris receptissimis quibusque philosophorum vel poetarum vel quorumlibet doctrinae ac sapientiae saecularis magistrorum testimonia excerpere Christianae veritatis, ut aemuli persecutoresque eis de suo proprio instrumento et erroris in se et iniquitatis in nos rei revincantur. 2. Nonnulli quidem, quibus de pristina litteratura et curiositatis labor et memoriae tenor perseveravit, ad aum modum opustula penes nos condiderunt commemorantes et contestificantes in singula rationem et originem et traditionem et sententiarum argumenta, per quae recognosci possit nihil nos aut novum eut portentosum suscepisse, de quo non etiam communes et publicae litterae ad suffragium nobis patrocinentur, si quid aut erroris eiecimus aut aequitatis admisimus. 3. Sed suis quidem magistris alias probatissimis atque lectissimis fidem inclinavit humana de incredulitate duritia, sicubi in argumenta Christianae defensionis impingunt. Tunc vani poetae, cum deos humanis passionibus et fabulis designant, nunc philosophi duri, cum veritatis fores pulsant. Hactenus sapiens et prudens habebitur, qui prope Christianum pronuntiaverit, cum, si quid prudentiae aut sapientiae affectaverit seu caerimonias despuens seu saeculum revincens pro Christiano denotetur. 4. Iam iginur nihil nobis erit cum litteris et doctrina perversae felicitates, cum in falso eis creditur quam in vero. Viderint si qui de unico et solo deo pronuntiaverunt. Immo nihil omnino relatum sit, quod agnoscat Christianus, ne exprobrare posit. Nam et quod relatum est, neque omnes sciunt neque qui sciunt constrare confidunt. Tanto abest, ut nostris litteris annuant hominess, ad quas nemo venit nisi iam Christianus. 5. Novum testimonium advoco immo omni literatura notius, omni doctrina agitatius, omni editione vulgatius, toto homine maius, id est totum quod est hominis. Consiste in medio, anima; seu divina et aeterna res es secundum plures philosophos, eo magis non mentieris, seu minime divina quoniam quidem mortalis, ut Epicuro soli videtur, eo magis mentiri non debebis, seu atomis concinnaris, seu cum corpore incipis seu post corpus induceris, undeunde et quoquo modo hominem facis animal rationale, sensus et scientiae capacissimum. 6. Sed non eam te advoco, quae scholis formata, bybliothecis exercitata, academiis et porticibus Atticis pasta sapientiam ructas. Te simplicem et rudem et impolitam et idioticam compello qualem te habent qui te solam habent, illam ipsam de compito, de tivio, de textrino totam. 7. Imperitia tua mihi opus est, quoniam aliquantulae peritiae tuae nemo credit. Ea ex postulo quae tecum homini infers, quae ex temetipsa aut ex quocumque auctore tuo sentire didicisti. Non es, quod sciam, Christiana. Fieri enim, non nasci solet Christiana. Tamen nunc a te testimonium flagitant Christiani, ab extranea adversus tuos, ut vel tibi erubescant, quod nos ab ea oderint et inrideant, quae nunc consciam detineant. II. 1. Non placemus deum predicantes hoc nominee unico unicum, a quo omnia et sub quo universa. Dic testimonium, si ita scit. Nam te quoque palam et tota libertate qua non licet nobis domi ac foris audimus ita pronuntiare: “Quod deus dederit” et : “Si deus voluerit”. Ea voce et aliquem esse significas et omnem illi confiteris potestatem, ad cuius spectas voluntatem, simul et ceteros negas deos esse, dum suis vocabulis nuncupas, Saturnum, Iovem, Martem, Minervam. Nam solum deum confirmas quem tantum deum nominas, ut, et cum illos interdum deos appellas, de alieno et quasi pro mutuo usa videaris. 2. De natura quoque dei quem praedicamus, nec te latet. “Deus bonus”, “Deus benefacit”, tua vox est. plane, adicis: “sed homo malus”, scilicet contraria propositione oblique et figuraliter exprobrans ideo malum hominem, quia a deo bono abscesserit. Etiam quod penes deum bonitatis et benignitatis omnis benedictio inter nos summum sit disciplinae et conversationis sacramentum, “Benedicat te deus” tam facile pronuntias quam Christiano necesse est, at cum in maledictum convertis dictionem dei, perinde dicto omnem super nos potestatem eius consistere secundum nos confiteris. 3. Sunt qui etsi deum non negent, dispectorem plane et arbitrum et iudicem non putent, in quo utique nos maxime reiciunt, qui ad istam disciplinam metu praedicati iudicii transvolamus, sic deum honorantes, dum curis observationis et molestiis animadversionis absolvunt, cui ne iram quidem adscribunt. Nam si deus, inquiunt, irascitur, corriptibilis et passionalis est: porro quod patitur quodque corrumpitur, etiam interitum potest capere, quem deus non capit. 4. Ad idem alibi animam divinam et a deo conlatam confitentes cadunt in testimonium ipsius animae retorquendum adversus opinionem superiorem. Si enim anima aut divina aut a deo data est, sine dubio datorem suum novit, et si novit, utique et timet et tantum postremo ad auctorem. 5. An non timet quem magis propitium velit quam iratum? Unde igitur naturalis timor animae in deum, si deus non novit irasci? Quomodo timebitur, qui nescit offendi? Quid timetur nisi ira? Unde ira nisi ex animadversione? Unde animadversio nisi de iudicio? Unde iudicium nisi de potestate? Cuius potestas summa, nisi dei solius? 6. Hinc ergo tibi, anima, de conscientia suppetit domi ac foris nullo irridente vel prohibente praedicare, “Deus videt omnia”, et “Deo commendo”, et “Deus reddet”, et “Deus inter nos iudicabit”. Unde tibi hoc non Christianae? 7. Atque adeo et plerumque et vitta Cereris redimita, et pallio Saturni coccinata, et deae Isidis linteata, in ipsis denique templis deum iudicem imploras. Sub Aesculapio stas, Iunonem in aere exornas, Mineruam calcias, furni galeas formis, et neminem de praesentibus deis contestaris. In tuo foro aliunde iudicem appellas, in tuis temples alium deum pateris. O testimonium veritatis, quae apud ipsa daemonia testem efficit Christianorum!

íàçàä

Hosted by uCoz