geoffrey historia brittonum William
Geoffrey of monmouthHistoria regum britanie157. Omnibus igitur in urbe congregatis sollennitate instante archipresules ad palatium ducuntur ut regem diademate regali coronent. Dubricius ergo, quoniam in sua diocesi curia tenebatur, paratus ad celebrandum obsequium huius rei curam suscepit. Regem tandem insignito, ad templum metropolitane sedis ordinate conducitur. Ad dextro enim et a levo latere duo archipontifices ipsum tenebant. Quatuor autem reges, Albanie videlicet atque Cornubie, Demetie et Venedotie, quorum ius id fuerat, quatuor aureos gladios ferentes ante illum preibant. Conventus quoque multimodorum coronatorum miris modulationibus precinebat. Ex alia autem parte reginam suis insignibus laureatam archypresules atque pontifices ad templum dedicatarum puellarum conducebant. Quatuor quoque predictorum regum regine quatuor albas columbas more preferebant. Mulieres omnes que aderant illam cum maximo gaudio seqebantur. Postremo peracta processione tot organa tot cantus in utrisque fiunt temples ita ut pre nimia dulcedine milites qui aderant necsirent quod templorum prius peterent. Catervatim ergo nunc ad hoc, nunc ad illud ruebant nec si totus dies celebrationi [adesset], tedium aliquod ipsis generaret. Divinis tandem obsequiis in utroque celebratis rex et regina diademata sua deponunt assumptisque levioribus ornamentis ipse ad suum palatium cum viris, ipsa ad aliud cum mulieribus epulatum incedunt. Antiquam nanque consuetudinem Troie servantes Britones consueverant mares cum maribus, mulieres cum mulieribus festivos dies separatim celebrare. Collocates postmodum cunctis [ut dignitas] singulorum expetebat [K]aius dapifer herminio ornatus, mille vero nobilibus comitatus, qui omnes herminio induti fercula cum ipso ministrabant. Ex alia vero parte Bedverum pincernam vario totidem amicti secuntur qui in cyphis diversorum generum multimode pocula cum ipso distribuebant. In palatio quoque regine innumerabiles ministry diversis ornamentis induti obsequium suum prestabant morem suum exercentes. Quem si omnino describere pergerem, nimiam prolixitatem historie generarem. Ad tantum etenim statum dignitatis Britannia tunc reducta erat quod co[pi]a diviciarum, luxu ornamentorum, facecia incolarum cetera regna excellebat. Quicunque vero famosus probitate miles in eadem erat unius coloris vestibus atque armis utebatur. Facete etiam mulieres consimilia indumenta habentes nullius amorem habere dignabantur nisi tertio in milicia probates esset. Efficiebantur ergo caste et meliores et milites pro amore illarum probiores. Ut tandem epulis peractis diversi diversos ludos composituri campos extra civitatem adeunt, mox milites simulacrum prelii sciendo equestrem ludum componunt; mulieres in edito murorum aspicientes in furiales amores flammas ioci more irritant. Alii cum cestibus, alii cum celtibus, alii cum hasta, alii ponderosorum lapidum iactu, alii cum scaccis, alii cum aleis ceterorumque iocorum diversitate contendentes quod diei restabat postposita lite pretereunt. Quicunque ergo victoriam ludi sui adeptus erat ab Arturo largis muneribus ditabatur. Consumptis ergo primis in hunc modum tribus diebus instante quarta vocantur cuncti qui ei propter honores obsequium prestabant et singuli singulis possessionibus, civitatibus videlicet atque castellis, archiepiscopatibus, episcopatibus, abbacies, ceterisque honoribus donabantur.
scriptor ignotushistoria brittonum7. Brittannia insula a quodam Bruto consule Romano dicta. haec consurgit ab Africo boreali ad occidentem versus: dccc in longitudine milium, cc in latitudine spatium habet. in ea sunt viginti octo civitates et innumerabilia promontoria cum innumeris castellis ex lapidibus et latere fabricatis et in ea habitant quattuor gentes Scotti Picti Saxones atque Brittones. 8. Tres magnas insulas habet, quarum una vergit contra Armoriacas et vocatur insula Gueith: secunda sita est in umbilico maris inter Hiberniam et Brittanniam et vocatur nomen eius Eubonia, id est Manau: alia sita est in extremo limite orbis Brittanniae ultra Pictos et vocatur Orc. sic in proverbio antiquo dicitur, quando de iudicibus vel regibus sermo fit: 'iudicavit Brittanniam cum tribus insulis'. 9. Sunt in ea multa flumina, quae confluunt ad omnes partes, id est ad orientem, ad occidentem, ad meridiem, ad septentrionem, sed tamen duo flumina praeclariora ceteris fluminibus Tamesis ac Sabrinae quasi duo brachia Britanniae, per quae olim rates vehebantur ad portandas divitias pro causa negotiationis. Brittones olim implentes eam a mari usque ad mare iudicaverunt. 10. Si quis scire voluerit, quo tempore post diluvium habitata est haec insula, hoc experimentum bifarie inveni. In annalibus autem Romanorum sic scriptum est. Aeneas post Troianum bellum cum Ascanio filio suo venit ad Italiam et superato Turno accepit Laviniam filiam Latini filii Fauni, filii Pici, filii Saturni in coniugium et post mortem Latini regnum obtinuit Romanorum vel Latinorum. Aeneas autem Albam condidit et postea uxorem duxit et peperit ei filium nomine Silvium. Silvius autem duxit uxorem et gravida fuit et nuntiatum est Aeneae, quod nurus sua gravida esset et misit ad Ascanium filium suum, ut mitteret magum suum ad considerandam uxorem, ut exploraret quid haberet in utero, si masculum vel feminam. et magus consideravit uxorem et reversus est. propter hanc vaticinationem magus occisus est ab Ascanio, quia dixit Ascanio, quod masculum haberet in utero mulier et filius mortis erit, quia occidet patrem suum et matrem suam et erit exosus omnibus hominibus. sic evenit: in nativitate illius mulier mortua est et nutritus est filius et vocatum est nomen eius Bruto. Post multum intervallum iuxta vaticinationem magi, dum ipse ludebat cum aliis, ictu sagittae occidit patrem suum non de industria, sed casu. et expulsus est ab Italia et arminilis fuit et venit ad insulas maris Tyrreni et expulsus est a Graecis causa occisionis Turni, quam Aeneas occiderat, et pervenit ad Gallos usque et ibi condidit civitatem Turonorum, quae vocatur Turnis. et postea ad istam pervenit insulam, quae a nomine suo accepit nomen, id est Brittanniam et implevit eam cum suo genere et habitavit ibi. ab illo autem die habitata est Brittannia usque in hodiernum diem. 11. Aeneas autem regnavit tribus annis apud Latinos. Ascanius regnavit annis xxxvii. post quem Silvius Aeneae filius regnavit annis xii, Postumus annis triginta novem, a quo Albanorum reges Silvii appellati sunt, cuius frater erat Britto. quando regnabat Britto in Brittannia, Heli sacerdos iudicabat in Israhel et tunc arca testamenti ab alienigenis possidebatur. Postumus frater eius apud Latinos regnabat. 12. Post intervallum multorum annorum non minus dccc Picti venerunt et occupaverunt insulas, quae vocantur Orcades, et postea ex insulis vastaverunt regiones multas et occupaverunt eas in sinistrali plaga Brittanniae, et maneant ibi tertiam partem Brittanniae tenentes usque in hodiernum diem. 13. Novissime autem Scotti venerunt a partibus Hispaniae ad Hiberniam. primus autem venit Partholomus cum mille hominibus de viris et mulieribus et creverunt usque ad quattuor milia hominum et venit mortalitas super eos et in una septimana omnes perierunt et non remansit ex illis etiam unus. secundus venit ad Hiberniam Nimeth filius quidam Agnominis, qui fertur navigasse super mare annum et dimidium et postea tenuit portum in Hibernia fractis navibus eius et mansit ibidem per multos annos et iterum navigavit cum suis et ad Hispaniam reversus est. et postea venerunt tres filii militis Hispaniae cum triginta ciulis apud illos et cum triginta coniugibus in unaquaque ciula et manserunt ibi per spatium unius anni. et postea conspiciunt turrim vitream in medio mari et homines conspiciebant super turrim et quaerebant loqui ad illos et nunquam respondebant et ipsi uno anno ad oppugnationem turris properaverunt cum omnibus ciulis suis et cum omnibus mulieribus excepta una ciula, quae confracta est naufragio, in qua erant viri triginta totidemque mulieres. et aliae naves navigaverunt ad expugnandam turrim, et dum omnes descenderant in litore, quod erat circa turrim, operuit illos mare et demersi sunt et non evasit unus ex illis. et de familia illius ciulae, quae relicta est propter fractionem, tota Hibernia impleta est usque in hodiernum diem. et postea venerunt paulatim a partibus Hispaniae et tenuerunt regiones plurimas. 14. Novissime venit Damhoctor et ibi habitavit cum omni genere suo usque hodie in Brittannia. Istoreth Istorini filius tenuit Dalrieta cum suis; Builc autem cum suis tenuit Euboniam insulam et alias circiter; filii autem Liethan obtinuerunt in regione Demetorum et in aliis regionibus, id est Guir Cetgueli, donec expulsi sunt a Cuneda et a filiis eius ab omnibus Brittannicis regionibus. 15. Si quis autem scire voluerit, quando vel quo tempore fuit inhabitabilis et deserta Hibernia, sic mihi peritissimi Scottorum nuntiaverunt. quando venerunt per mare rubrum filii Israhel, Aegyptii venerunt et secuti sunt et demersi, ut in lege legitur. erat vir nobilis de Scythia cum magna familia apud Aegyptios et expulsus est a regno suo et ibi erat, quando Aegyptii mersi sunt, et non perrexit ad persequendum populum dei. illi autem, qui superfuerant, inierunt consilium, ut expelleret illum, ne regnum illorum obsideret et occuparet, quia fortes illorum demersi erant in rubrum mare, et expulsus est. at ille per quadraginta et duos annos ambulavit per Africam, et venerunt ad aras Filistinorum per lacum Salinarum et venerunt inter Rusicadam et montes Azariae et venerunt per flumen Malvam et transierunt per Maritaniam ad columnas Herculis et navigaverunt Tyrrenum mare et pervenerunt ad Hispaniam usque et ibi habitaverunt per multos annos et creverunt et multiplicati sunt nimis et gens illorum multiplicata est nimis. et postea venerunt ad Hiberniam post mille et duos annos, postquam mersi sunt Aegyptii in rubrum mare, et ad regiones Darieta, in tempore, quo regnabat Brutus apud Romanos, a quo consules esse coeperunt, deinde tribuni plebis ac dictatores. et consules rursum rem publicam obtinuerunt per annos ccccxlvii, quae prius regia dignitate damnata fuerat. Brittones venerunt in tertia aetate mundi ad Brittanniam; Scotti autem in quarta obtinuerunt Hiberiam. Scotti autem, qui sunt in occidente, et Picti de aquilone pugnabant unanimiter et uno impetu contra Brittones indesinenter, quia sine armis utebantur Brittones. et post multum intervallum temporis Romani monarchiam totius mundi obtinuerunt.
william of malmesburygesta regum anglorum4. 309. Egressus rex tabernaculo, vidensque eminus hostes superbum inequitantes, solus in multor irruit, alacritate virtutis impatiens, simulque confidens nullum sibi ausurum obsistere; moxque occiso sub feminibus deturbatus equo, quem eo die quindecim marcis argenti emerat, etiam per pedem diu tractus est; sed fides loricae obstitit ne laederetur. Iamque miles, qui deiecerat, manum ad capulum aptabat ut feriret, cum ille, periculo extremo territus, exclamat, "Tolle, nebulo! Rex Angliae sum!" Tremuit, nota voce iacentis, vulgus militum; statimque reverenter de terra levato equum alterum adducunt. Ille, non expectato ascensorio, sonipedem insiliens, omnesque circumstantes vivido perstringens oculo, "Quis", inquit, "me deiecit?" Mussitantibus cunctis, miles audacis facti conscious non defuit patrocinio suo, dicens: "Ego, qui te non putarem esse regem, sed militem". Tum vero rex placidus, vultuque serenus, "Per vultum,ait, de Luca" sic enim iurabat, "meus a modo eris, et meo albo insertus laudabilis militiae praemia reportabis". Macte animi amplissime rex, quod tibi praeconium super hoc dicto rependam? A magni quondam Alexandri non degener gloria, qui Persarum militem se a tergo ferire conatum, sed pro perfidia ensis spe sua frustratum, incolumem pro admiratione fortitudinis conservavit. 4. 320. Veruntamen sunt quaedam de rege preclarae magnanimitatis exempla, quae posteris non invidebo. Venationi in quadam silva intentum nuntius detinuit ex transmarinis partibus, obsessam esse civitatem Cenomannis, quam nuper fratre profecto suae potestati adiecerat. Statim ergo ut expeditus erat retorsit equum, iter ad mare convertens. Admonentibus ducibus exercitum advocandum, paratos componendos, "Videbo", ait, "quis me sequetur; putatis me non habiturum homines? Si cognovi iuventutem meam, etiam maufragio ad me venisse volet". Hoc igitur modo pene solus ad mare pervenit. Erat tunc nubilus aer et ventus contraries; flatus violentia terga maris verrebat. Illum statim transfretare volentem nautae exorant ut pacem pelagi et ventorum clementiam operiatur. "Atqui", inquit rex, "nunqum audivi regem naufragio interiisse. Quin potius solvite retinacula navium, videbitis elementa iam conspirata in meum obsequium". Ponto transito obsessores, eius audita fama, dissiliunt. Auctor turbarum, Helias quidam, capitur; cui ante se adducto rex ludibundus, "Habeo te, magister!" dixit. At vero illius alta nobilitas, quae nesciret in tanto etiam periculo humilia sapere, humilia loqui: "Fortuitu," inquit, "me cepisti; sed si possem evadere , novi quid facerem". Tum Willelmus, prae furore fere extra se positus, et obuncans Heliam, "T u",inquit, "nebulo! Tu, quid faceres? Discede, abi, fuge! Concedo tibi ut facias quicquid poteris; et, per vultum de Luca! nihil, si me viceris, pro hac venia tecum paciscar". Nec inferius factum verbo fuit, sed continuo dimisit evadere, miratus potius quam insectatus fugientem. Quis talia de illitterato homine crederet? Et fortassis erit aliquis qui, Lucanum legens, falso opinetur Willelmum haec exempla de Iulio Caesare mutuatum esse; sed non erat ei tantum studii vel otii ut litteras unquam audiret; immo calor mentis ingenitus et conscia virtus eum talia exprimere cogebant. Et profecto, si Christianitas nostra pateretur, sicut olim anima Euforbii transisse dicta est in Pythagoram Samium, ita posit dici quod anima Iulii Caesaris transierit in regem Willelmum. |