richerushistoriarum libri quatuorDomino ac beatissimo Patri, Gerberto Remorum archiepiscopo, Richerus monachus. 2. Istius Galliae per partes distributio. Gallia ergo et ipsa in tria distincta est, in Belgicam, Celticam, Aquitanicam. Quarum prior Belgica, a Rheno, qui Germaniam ab Oceano determinat, quae multarum gentium ferax, a germinando nomen accepit, exporrigitur usque in fluvium Matronam. Ab utroque vero latere, hinc quidem Alpibus Penninis, inde vero mari vallatur, cujus circumfusione insula Brittannica efficitur. Celtica autem a Matrona per longum in Garunnam distenditur; cujus latera, oceani Brittannici, et insulae Brittannicae limites habent. Quicquid vero a Garunna distenditur in Pireneum, Aquitanica appellatur, hinc Rhodano Ararique atque inde Mediterraneo conlimitans. Constat itaque, totius Galliae spatium ab oriente quidem Rheno, ab occidente Pyreneo, et a septentrione mari Brittannico, ab austro vero Mediterraneo cingi. 3. Mores Gallorum. Omnium ergo Galliarum populi innata audatia plurimum efferuntur, calumniarum impatientes. Si incitantur, cedibus exultant, efferatique inclementius adoriuntur. Semel persuasum ac rationibus approbatum, vix refellere consuerunt. Unde et Hieronimus (ep. 60, adv. Vigilant.) Sola inquit: Gallia monstra non habuit, sed viris prudentibus et eloquentissimis semper claruit. Praeter haec quoque Belgae rebus disponendis insigniores, robore atque audatia non impares. Maxima quaeque magis ingenio quam viribus appetunt. Et si ingenio in appetendis cassantur, viribus audacter utuntur. Cibi etiam potusque adeo parci. Celtae vero ac Aquitani, consilio simul et audatia plurimi, rebus seditiosis commodi. Celtae tamen magis providi, Aquitani vero praecipites aguntur, plurimumque in ciborum rapiuntur appetitum. Quod sic est eis innatum, ut praeter naturam non appetant. Hinc et Sulpicius (Dialog. I, 4) : Edacitas, inquit, in Graecis gula est, in Gallis natura. Hos omnes populos etsi natura feroces, ab antiquo fere per omnia prospere egisse et cum pagani essent historiae tradunt. Post vero a sancto Remigio baptizati, adprime clara semper et illustri victoria emicuisse feruntur. Quorum quoque primus rex christianus, Clodoveus fuisse traditur. A quo per succedentia tempora imperatoribus egregiis res publica gubernata fuisse dinoscitur, usque ad Karolum, a quo historiae sumemus initium. 4. Quod ob infantiam et principum dissidentiam pyratae Gallias irruperint. Hic patrem habuit Karlomannum regem, avum vero paternum Ludovicum cognomento Balbum, abavum autem Karolum Calvum, Germanorum atque Gallorum imperatorem egregium. Biennis adhuc patrem amisit; matre vix per quadriennium superstite. Ob cujus infantiam cum regnorum principes nimia rerum cupidine sese praeire contenderent, quisque ut poterat rem dilatabat. Nemo regis provectum, nemo regni tutelam quaerebat. Aliena adquirere summum cuique erat; nec rem suam provehere videbatur, qui alieni aliquid non addebat. Unde et omnium concordia, in summam discordiam relapsa est. Hinc direptiones, hinc incendia, hinc rerum pervasiones exarsere. Quae cum immanissime agitarentur, piratae qui Rhodomensem provintiam incolebant, quae est Celticae Galliae pars, ad rerum immanitatem incitantur. Haec gens ab insulis oceani septentrionalis remotioribus diu ante exierat. Et per maria errando classe devecta, summam hanc Galliarum partem attigerat. Saepe quoque eam armis impetivit, saepe etiam a terrae principibus devicta occubuit. Quod cum multoties inter sese moverent, visum fuit Galliae primatibus, ut dono regum haec provincia ei conferretur; ita tamen, ut, idololatria penitus relicta, christianae religioni se fideliter manciparet, necnon et regibus Galliarum terra marique fideliter militaret. Hujus provinciae metropolis. Rhodomum esse dinoscitur, sex tantum urbibus, Bajocis videlicet, Abrincanto, Ebrocis, Sagio, Constantiae, Liscio nuncupatur. Ac idem sepius aggressi, Galliae Celticae partem, quae Sequanae Ligerique fluviis interjacet, quae et Neustria nuncupatur, totam pene insectati sunt. Hisque animo inerat, interiores Galliarum partes irrumpere, earumque gentes aut a finibus pellere, aut gravissimis substituere tributis. Id etiam ante fieri, quam in consensum principes revocarentur, accelerabant. Hujusmodi dissidentia, pecunias Galliarum sese asportaturos, certissime rati. Quorum impetus, Catillo principe ferebatur. Principes tanta barbarorum ignominia confecti, de pace habenda per legatos inter sese admodum quaerunt. Nec diu morati, jure obsidum, in unum consulturi conveniunt. In quo conventu, sapientium usi consilio, fidemque pacti, in concordiam maximam rediere; contumelias a barbaris injectas ultum ire parati. Et quia Karolus vix adhuc triennis erat quinta feria communi decreto, Odonem virum militarem ac strenuum in basilica sancti.... regem creant. Hic patrem habuit ex equestri ordine Rotbertum; avum vero paternum, Witichinum advenam Germanum. Creatusque rex, strenue atque utiliter omnia gessit, praeter quod in militari tumultu, raram componendi lites potestatem habuit. Nam pyratas signis collatis intra Neustriam septies fudit, ac in fugam novies compulit. Atque hoc fereper quinquennium 889. Quibus repulsis, fames valida subsecuta est, cum triennio terra inculta remanserit. Jam enim mensura frumenti quae sedecies ducta modium efficit, decem dragmis veniebat. Gallinatius quoque quatuor dragmis. Ovis vero tribus unciis; atque vacca, jabo tollebatur. Vini nulla coemptio erat, cum vinetis ubique succisis, vix ejus aliquid habebatur. Rex interea per loca quae piratis irruentibus aditum praebebant, munitiones exstruit, ac in eis militum copias ponit. Ipse cum exercitu in Aquitaniae partes secedens, non ante se rediturum proponens, quam supradicta modii frumentarii mensura, duabus dragmis veniret, gallinatius vero denario, atque ovis duabus itidem dragmis, vacca vero tribus unciis venumdaretur. 6. (890.) Pyratae Brittaniam impetunt ac devastant. Interea rege apud urbem Anitium rem publicam procurante, pyratae a finibus Neustriae pulsi, eum ad interiora Aquitaniae concessisse dinoscunt. Confluunt itaque ac classem parant, atque Brittanniam repentini irrumpunt. Brittanni repentino barbarorum impetu territi, saevientibus caedunt. Cuique vitam tantum salvare satis fuit. Rerum suarum ereptionem nemo quaerebat. De vita solummodo agitabant. Unde et suis fere omnibus derelictis, pyratae passim rapiuntur. Quaeque commoda asportant, ac cum multa rerum praeda nullo renitente redeunt. Tam felici ergo successu elati, per exteriores Brittanniae fines secus Andegavum Aquitaniam irrumpunt, multaque depopulatione terram devastant. Abducunt viros ac mulieres puerosque. Quorum provectiores in utroque sexu obtruncant. Pueros servituti mancipant, feminas vero quae formosae videbantur prostituunt.
einhardusvita karoli magni[1] Gens Meroingorum, de qua Franci reges sibi creare soliti erant, usque in Hildricum regem, qui iussu Stephani Romani pontificis depositus ac detonsus atque in monasterium trusus est, durasse putatur. Quae licet in illo finita possit videri, tamen iam dudum nullius vigoris erat, nec quicquam in se clarum praeter inane regls vocabulum praeferebat. Nam et opes et potentia regni penes palatii praefectos, qui maiores domus dicebantur, et ad quos summa imperii pertinebat, tenebantur. Neque regi aliud relinquebatur, quam ut regio tantum nomine contentus crine profuso, barba summissa, solio resideret ac speciem dominantis effingeret, legatos undecumque venientes audiret eisque abeuntibus responsa, quae erat edoctus vel etiam iussus, ex sua velut potestate redderet; cum praeter inutile regis nomen et precarium vitae stipendium, quod ei praefectus aulae prout videbatur exhibebat, nihil aliud proprii possideret quam unam et eam praeparvi reditus villam, in qua domum et ex qua famulos sibi necessaria ministrantes atque obsequium exhibentes paucae numerositatis habebat. Quocumque eundum erat, carpento ibat, quod bubus iunctis et bubulco rustico more agente trahebatur. Sic ad palatium, sic ad publicum populi sui conventum, qui annuatim ob regni utilitatem celebrabatur, ire, sic domum redire solebat. At regni administrationem et omnia quae vel domi vel foris agenda ac disponenda erant praefectus aulae procurabat. [2] Quo officio tum, cum Hildricus deponebatur, Pippinus pater Karoli regis iam velut hereditario fungebatur. Nam pater eius Karolus, qui tyrannos per totam Franciam dominatum sibi vindicantes oppressit et Sarracenos Galliam occupare temptantes duobus magnis proeliis, uno in Aquitania apud Pictavium civitatem, altero iuxta Narbonam apud Birram fluvium, ita devicit, ut in Hispaniam eos redire conpelleret, eundem magistratum a patre Pippino sibi dimissum egregie administravit. Qui honor non aliis a populo dari consueverat quam his qui et claritate generis et opum amplitudine ceteris eminebant. Hunc cum Pippinus pater Karoli regis ab avo et patre sibi et fratri Karlomanno relictum, summa cum eo concordia divisum, aliquot annis velut sub rege memorato tenuisset, frater eius Karlomannus - incertum quibus de causis, tamen videtur, quod amore conversationis contemplativae succensus -, operosa temporalis regni administratione relicta, Romam se in otium contulit, ibique habitu permutato monachus factus in monte Soracte apud ecclesiam beati Silvestri constructo monasterio cum fratribus secum ad hoc venientibus per aliquot annos optata quiete perfruitur. Sed cum ex Francia multi nobilium ob vota solvenda Romam sollemniter commearent et eum velut dominum quondam suum praeterire nollent, otium, quo maxime delectabatur, crebra salutatione interrumpentes locum mutare conpellunt. Nam huiuscemodi frequentiam cum suo proposito officere vidisset, relicto monte in Samnium provinciam ad monasterium sancti.Benedicti situm in castro Casino secessit et ibi quod reliquum erat temporalis vitae religiose conversando conplevit. [3] Pippinus autem per auctoritatem Romani pontificis ex praefecto palatii rex constitutus, cum per annos XV aut eo amplius Francis solus imperaret, finito Aquitanico bello, quod contra Waifarium ducem Aquitaniae ab eo susceptum per continuos novem annos gerebatur, apud Parisios morbo aquae intercutis diem obiit, superstitibus liberis Karlo et Karlomanno, ad quos successio regni divino nutu pervenerat. Franci siquidem facto sollemniter generali conventu ambos sibi reges constituunt, ea conditione praemissa, ut totum regni corpus ex aequo partirentur, et Karolus eam partem, quam pater eorum Pippinus tenuerat, Karlomannus vero eam, cui patruus eorum Karlomannus praeerat, regendi gratia susciperet. Susceptae sunt utrimque conditiones, et pars regni divisi iuxta modum sibi propositum ab utroque recepta est. Mansitque ista, quamvis cum summa difficultate, concordia, multis ex parte Karlomanni societatem separare molientibus, adeo ut quidam eos etiam bello committere sint meditati. Sed in hoc plus suspecti quam periculi fuisse ipse rerum exitus adprobavit, cum defuncto Karlomanno uxor eius et filii cum quibusdam, qui ex optimatum eius numero primores erant, Italiam fuga petiit et nullis existentibus causis, spreto mariti fratre, sub Desiderii regis Langobardorum patrocinium se cum liberis suis contulit. Et Karlomannus quidem post administratum communiter biennio regnum morbo decessit; Karolus autem fratre defuncto consensu omnium Francorum rex constituitur.
DhuodaLiber manualisMultis plura patent, mihi tamen latent, meae quoque similes, obscurato sensu, carent intellectu, si minus dicam, plus ego. Adest sepmer ille qui ora aperit mutorum et infantium linquas facit disertas. Dhuoda quamquam in fragili sensu, inter dignas vivens indigne, tamen genitrix tua, fili Wilhelme, ad te nunc meus sermo dirigitur manualis, ut, veluti tabularum lasus maxime iuvenubus inter ceteras artium partes mundanas congruus et abuts constat ad tempus, vel certe inter aliquas ex parte in speculis mulierum demonstratio apparere soleat vultu, ut sordida extergant, exhibentesque nitida, suis in saeculo satagunt placere maritis, ita te obto ut, inter mundanas et saeculares actionum turmas oppressus, hunc libellum a me tibi directum frequenter legere, et, ob memoriam mei, velut in speculis atque tabulis ioco, ita non negligas. Licet sint tibi multa adcrescentium librorum volumina, hoc opusculum meum tibi placeat frequenter legere, et cum adiutorio omniponentis Dei utiliter valeas intelligere. Invenies in eo quidquid in brevi cognoscere malis; invenies etiam et speculum in quo salutem animae tuae indubitanter possis conspicere, ut non solum saeculo, sed ei per omnia possis placere qui te formavit ex limo: quod tibi per omnia necesse est, fili Wilhelme, ut in utroque negotio talis te exibeas, qualiter possis utilis esse saeculo, et Deo per omnia placere valeas semper. Sunt mihi curae multae, ad te, o fili Wilhelme, verba dirigere salutis, inter quas ardens et vigil meus aestuat animus, ut tibi de tua auxiliante Deo, nativitate, in hunc codicem libelli ex meo desiderio habeas consctiptum, sicut in sequentibus est utiliter praeordinatum. Diligendus est Deus atque laudandus, non solum a supernis virtutibus, sed etiam ab omni humana creatura quae gradiuntur per terram et ad superos tendunt. Inter quos adortor te, fili, ut, in quantum vales, illa semper perquiras ubi cum dignis et abtis Deumque diligentibus, ad certum possis scandere culmen, atque una cum illis ad regnum valeas pertingere sine fine mansurum. Item. Rogo et humiliter suggero tuam iuventuris nobilitatem, quasi praesens, necnon etiam et illos ad quos hunc libellum ad relegendum ostenderis, ne me da |