De Dagoberto fortunatus de radegunde fredegarius historia francorum
scriptor ignotusGesta dagoberti Regis francorum15. Anno igitur quadragesimo quinto regni sui Chlotarius magnus rex moritur et suburbano Parisius in ecclesia sancti Vicentii sepelitur. Dagobertus ergo audiens genitorem suum defunctum, universes principibus, quibus imperabat in Austria, iubet exercitum promovere missosque in Burgundiam et Neustriam dirigit, ut regni ei regimen indubitanter deberent statuere. Cumque Remis pervenisset, suggestio peraccedens, omnes pontifices et leudi de regno Burgundiae inibi se tradidisse noscuntur; sed et Neustrasii pontifices et proceres plurimaque pars regni Dagobertum visi sunt expetisse. 16. Haibertus autem, frater eius, nitebatur, si potuisset, regnum assumere; sed illius voluntas pro simplicitate parum sortitur effectum. Brunulfus quoque, qui frater fuerat Sichildis reginae, volens nepotem suum Hairbertum stabilire in regnum, adversus Dagobertum muscipulare ciperat; sed huius rei vicissitudinem postea probavit eventus. Cumque regnum Chlotarii tam Neptricum quam Burgundia a Dagoberto fuisset occupatum, captis thesauris et suae dicioni redactis, tandem misericordia et pietate motus, consilio sapienti usus, citra Ligerim et limitem, quod tenditur partibus Wasconie seu et montes Pirineos, pagos et civitates, quod fratri suo Hairberto ad transagendum et ad instar privato habitu convivendum posset sufficere, placuit concessisse, pagum scilicet Tolosanum, Caturcinum, Agenensem, Petrocoricum et Sanctonicum, vel quod ab his versus Pirineos montes excluditur. Hoc tantum Hairberto, fratri suo, regendum concessit: quod et per pactionis vinculum firmavit, ut amplius Haibertus nullo tempore adversus Dagobertum de regno patris repetere praesumeret. Hairbertus vero sedem Tolosanam eligens, regnabat in partibus provintiae Aquitaniae. Qui post annos tres, cum regnare coepisset, totam Wasconiam cum exercitu superans, suae dicioni redegit et aliquantulum regni sui spacium largiorem fecit. 17. Dagobertus denique, Deo annuente, regnum paternum retinens, inter alia quae laudabiliter gessit memor voti iam dicti accessit ad supra memoratum locum, et, sicut in somnis praemonitus fuerat, sanctorum martyrum Dyonisii, Rustici et Eleutherii corpora requirens, digesta eorum in sarcofagis nomina repperit, quae et in alium eiusdem vici locum summa cum veneratione decimo Kal. Maias transtulit, eorumque memorias auro puro et preciosissimis gemmis exornavit. Et quamvis ecclesiam, quam ipse a fundamine construxerat, intrinsecus miro decore fabricaverit, foris quoque desuper absidam illam, infra quam veneranda martyrum corpora tumulaverat, ut plenius devoti animi expleret desiderium, ex argento purissimo mirifice cooperuit. 18. Nam et de proprio teloneo, quod ei annis singulis ex Massilia solvebatur, centum solidos in luminaribus eiusdem ecclesiae eo tenore concessit, ut oleum exinde actores regii, secundum quod ordo cataboli esset, quasi ad opus Regis studiose emerent et sic demum missis ipsius loci annuatim traderent. Praeceptumque exinde taliter firmare studuit, ut tam in ipsa Massilia quam Valentia, Fossas et Lugdunum, vel quocumque per reliqua loca transitus erat, omne teloneum de sex plaustris, quibus hoc videbatur deferri, usquequo ad ipsam basilicam peraccederent, omnimodis esset indultum. 19. Gazofilacium quoque ante cornu altaris eiusdem ecclesiae ex argento fieri iussit, ut, introducta ab offerentibus alimonia, per manum sacerdotis ipsa pauperibus erogaretur substantia, quatinus iuxta illud euangelicum huiuscemodi elemosina fieret abscondita, et omnipotens Dominus, qui occulta omnia conspicit, centuplicata in aeterna retributione unicuique restitueret. In quo etiam centum solidos annua inlatione idem rex pro aeterna reconpensatione intromitti de Kalendis ad Kalendas Septembris destinavit. Indeque tale praeceptum dedit, ut deinceps tam ipse quam filii sui, vel qui postmodum reges Francorum succederent, recurso anni circulo, praefinitum solidorum numerum ex erario publico inibi inferred tempore inlibato non omitterent; ipsi autem centum solidi non alibi nisi in omnibus distribuerentur pauperibus, nullusque hoc praesumeret abstrahere, sed, quamdiu regnum consisteret, a regibus succedentibus suo tempore in praedicto gazofilacio inferrentur, ut de ipsa collatione, et quod Dominus ab aliis hominibus ibidem voluisset adhuc augeri, paupers et peregrini exinde valerent per inconvulsa tempora recreari. 20. Crucem etiam magnam, quae retro altare aureum poneretur, ex auro puro et pretiosissimis gemmis insigni opere ac minutissima artis subtilitate fabricari iussit, quam beatus Eligius, eo quod illo in tempore summus artifex ipse in regno haberetur, cum et alia, quae ad ipsius basilicae ornatum pertinebant, strenue prepararet, eliganti subtilitatis ingenio, sanctitate opitulante, mirifice exornavit. Nempe moderniores aurifices asseverare solent, quod ad praesens vix aliquis sit relictus, qui quamvis peritissimus in aliis extet operibus, huiuscemodi tamen gemmarii et inclusoris subtilitate valeat per multa annorum curricula, eo quod de usu recesserit, ad liquidum experientiam consequi. Nam et per totam ecclesiam auro textas vestes, margaritarum varietatibus multipliciter exornatas in parietibus et columnis atque arcubus suspendi devotissime iusset, quatinus aliarum ecclesiarum ornamentis praecellere videretur, et omnimodis imcomparabili nitore vernans, omni terrena pulchritudine compta atque inestimabili decore inradiata splendesceret. Utque divina laus perpetuo a Dei cultoribus ibidem ageretur, plurima et ingentia perdia addidit. 21. Igitur cum iam anno 7. in maximam partem paterni regni, ut supra memini, regnaret, plurimorum comitatu vallatus, Burgundias ingreditur. Tantum autem timorem pontificibus et proceribus in regno Burgundiae consistentibus seu et ceteris ducibus adventus ipsius concusserat, ut cunctis esset admirandus. Pauperibus namque iustitiam querentibus gaudium vehementer irrogaverat. Cumque Lingonas civitatem venisset, tantam universes sibi subductis tam sublimibus quam pauperioribus iudicabat iustitiam, ut crederetur omnino fuisse Deo placabilis. Apud quem nullum intercedebat premium nec personarum acceptio, sed sola dominabatur iustitia, quam diligebat Altissimus. Deinde Divionna immoque Latona residens aliquantis diebus, tantam intentionem cum universi regni sui populo iustitiae iudicande posuerat, ut huius benignitatis desiderio plenus nec somnum caperet nec cibo saciaretur, intentissime cogitans, ut omnes cum iustitia recepta de conspectu suo remeant. Eodem autem die, quo ab Latona Caballonnum deliberare properat, priusquam lucesceret, balneum ingreditur, ibique Brunulfum, avunculum Hairberti fratris sui, propter infidelitatem suam interfici iussit; qui ab Amalgario et Arneberto ducibus et Willibado patricio interfectus est.
venantius fortunatusAd domnam RadigundemTempora si solito mihi candida lilia ferrent aut speciosa foret suave rubore rosa, haec ego rure legens aut caespite pauperis horti misissem magnis munera parva libens. Sed quia prima mihi desunt, vel solvo secunda: profert qui vicias ferret amore rosas. Inter odoriferas tamen has quas misimus herbas purpureae violae nobile germen habent. Respirant pariter regali murice tinctae et saturat foliis hinc odor, inde decor. Haequod utrumque gerunt pariter habeatis utraque, et sit mercis odor flore perenne decus. Item ad eandem pro floribus transmissisO regina potens, aurum cui et purpura vile est, floribus ex parvis te veneratur amans. Et si non res est, color est tamen ipse per herbas: purpura per violas, aurea forma crocus. Dives amore dei vitasti praemia mundi: illas contemnens has retinebis opes. Suscipe missa tibi variorum munera florum, ad quos te potuis vita beata vocat. Quae modo te crucias, recreanda in luce futura, aspicis hinc qualis te retinebit ager. Per ramos fragiles quos nunc praebemus olentes perpende hinc quantus te refovebit odor. Haec cui debentur precor ut, cum veneris illuc, meque tuis meritis dextera blanda trahat. Quamvis te exspectet paradisi gratia florum, isti vos cupiunt iam revidere foris. Et licet egregio videantur odore placere, plus ornant proprias te redeunte comas.
scriptor ignotusDe vita sanctae radegundis2. Beatissima igitur Radegundis natione Barbara de regione Thoringa, avo rege Bessino, patruo Hermenfredo, patre rege Bertechario, in quantum altitudo saeculi tandit, regio de germine orta, celsa licet origine, multo celsior actione. Quae cum summis suis parentibus brevi manisset tempore, tempestate barbarica Francorum victoria regione vastata, vice Israhelitica exit et migrat de patria. Tunc inter ipsos victores, cuius esset in praeda regalis puella fit contentio de captiva, et, nisi reddita fuisset, transacto certamine, in se reges arma movissent. Quae veniens in sortem praecelsi Regis Chlotharii, in Veromandensem ducta, Adteias in villa regia nutriendi causa custodibus est deputata. Quae puella inter alia opera, quae sexui eius congruebant, litteris est erudite, frequenter loquens cum parvulis, si conferret sors temporis, martyra fieri cupiens. Indicabat adolescens iam tunc merita senectutis, obtinens pro parte quae petiit. Denique, dum esset in pace florens exxlesia, ipsa est a domesticis persecutionem perpessa. Iam tunc id agens infantula, quidquid sibi remansisset in mensa, collectis parvulis, lavans capita singulis, conpositis sellulis, porrigens aquam minibus, ipsa inferebat, ipsa miscebat infantulis. Hoc etiam praemeditans cum Samuele parvulo clerico gerebat. Facta cruce lignea, praecedentem subsequens, psallendo ad oratorium cum gravitate matura simul parvuli properabant, et ipsa tament cum sua veste nitidans pavimentum. Circa altare vero cum facitergio iacentem pulverem collagens, foris cum reverential recondebat potius, quam vergebat. Quam cum, praeparatis expensis, Victoriacon voluisset rex praedictus accipere, per Beralcham Adteias nocte cum paucis elapsa est. Deinde Suessionis cum eam dirixisset, ut reginam erigeret, evitans pompam regalem, ne saeculo cresceret, sed cui debebatur, et humana gloria non mutatur. 3. Nubit ergo terreno principi, nec tamen separata caelesti, ac, dum sibi accessisset saecularis potestas, magis quam permitteret dignitas, se plus inclinavit voluntas. Subdita semper Deo, sectans monita sacerdotum, plus participata Christo, quam sociata coniungio. Illo vero sub tempore temptamus patefacere de multis pauca quae gesserit. Igitur iuncta principi, timens, ne Deo degradasset, cum mundi gradu proficeret, se sua cum facultate elemosinae dedicavit. Nam cum sibi aliquis de tributes accideret, ex omnibus quae venissent ante dedit decimas quam receipt. Deinde quod supererat monasteriis dispensabat et, quo ire pede non poterat, transmisso munere, circuibat. A cuius munificentia nec ipse se abscondere potuit heremita. Sic, ne premeretur a sarcina, quod acceperat erogabat. Apud quam nec egeni vox inaniter sonuit, nec ipsa eam surda praeteriit, saepe donnas indumenta, credens sub inopis veste Christi membra se tegere, hoc se reputans perdere, quod pauperibus non dedisset. 4. Adhuc animum tendens ad opus misericordiae, Adteias domum instruit, quo, lectis culte conpositis, congregates egenis feminis, ipsa eas lavans in termis morborumque curans putredines, virorum capita diluens, ministerium faciens, quos ante lavarat, eisdem sua manu miscebat, ut fessos de sudore sumpta potio recentaret. Sic devota femina nata et nupta regina, palatii domina pauperibus serviebat ancilla. In mensa vero subocculte, ne forte cognosceretur ab aliquo, ante se posito cum legumine ferculo, inter epulas reum more trium puerorum fava vel lenticula delectabiliter vescebatur. De cursu vero decantando, etsi sederet in prandio, excusans regi aliquo casu, ut Deo redderet debitum, se subducebat convivio. Quo egressa, Domino psalleret, curiose requirebat, quail cibo foris paupers refecissent. 5. Iam nocturno tempore cum reclinaret cum principe, rogans se pro humana necessitate consurgere, levans, egressa cubiculo, tam diu ante secretum orationi incumbebat, iactato cilicio, ut solo calens spititu, jaceret gelu penetrata, tota carne praemortua, non curans corporis tormenta mens intenta paradiso, leve reputans quod ferret, tantum ne Christo vilesceret. Inde regressa cubiculum, vix tepefieri poterat vel foco vel lectulo. De qua regi dicebatur, habere se potius iugalem monacham quam reginam. Unde et ipse irritatus, pro bonis erat asperrimus, sed illa pro parte leniens, pro parte tolerabat modeste rixas inlatas a coniuge.
fredegariusChronicumANNO DLXXXIII. I. Guntchramnus rex Francorum cum jam annos [Al., anno] 23 Burgundiae regnum, bonitate plenus, feliciter regeret, cum sacerdotibus utique sacerdotis ad instar se ostendebat, et cum leudis erat aptissimus, eleemosynam pauperibus large tribuens, tantae prosperitatis regnum tenuit, ut omnes etiam vicinae gentes amplissimas de ipso laudes canerent. AN. DLXXXIV. Anno 24 regni sui divino amore ecclesiam beati Marcelli, ubi ipse pretiosus requiescit in corpore, suburbano Cabillonensi, sed quidem tamen Sequanum est territorium, mirifice et solerter aedificari jussit, ibique monachis congregatis monasterium condidit, ipsamque ecclesiam rebus plurimis ditavit. Synodum quadraginta episcoporum fieri praecepit, et ad instar institutionis monasterii sanctorum Agaunensium, quod temporibus Sigismundi regis ab Avito et caeteris episcopis, ipso principe jubente, fuerat confirmatum, hujus synodi conjunctione monasterii sancti Marcelli Guntchramnus institutionem formandum curavit. II. Hoc anno Gundoaldus cum solatio Mummoli et Desiderii mense Novembri partem regni Guntchramni praesumpsit invadere, et civitates evertere. Guntchramnus Leudegiselum comitem stabuli, et Aegilanem patricium cum exercitu contra ipsos direxit. Gundoaldus terga vertens, Conbanem civitatem latebras dedit, et inde de rupe a Bosone duce praecipitatus interiit. III. Cumque Guntchramno perlatum fuisset, eo quod frater suus Chilpericus esset interfectus, festinans perrexit Parisius, ibique Fredegundem cum filio Chilperici Chlothario ad se venire praecepit; quem in Rioilo villa baptizari jubet, et eum de sancto lavacro excipiens in regnum patris firmavit. AN. DLXXXV. IV. Anno 25 regni Guntchramni Mummolus Senuvia jussu Guntchramni interficitur: uxorem ejus Sidoniam una cum omnibus thesauris ejus Domnolus domesticus et Wandalmarus camerarius Guntchramno praesentant. AN. DLXXXVI. V. Anno 26 regni sui exercitus Guntchramni Spanias ingreditur, sed loci infirmitate gravatus, protinus ad propria revertitur. AN. DLXXXVII. Anno 27 ejusdem regni Leudisclus a Guntchramno patricius partibus Provinciae ordinatur. Filius Childeberti regis Theodobertus natus fuisse nuntiatur. VI. Eo anno nimia inundatio fluminum in Burgundia fuit, ut eorum terminos nimium transcenderent. Ipsoque anno Syagrius comes Constantinopolim jussu Guntchramni in legatione pergit, ibique fraude patricius ordinatur. Coepta quidem est, sed ad perfectionem haec fraus non peraccessit. Eo anno signum apparuit in coelo: globus igneus decidens in terram cum scintillis et rugitu; ipsoque anno Levildus rex Spaniae moritur, et regnum obtinuit Richaridus filius ejus. AN. DLXXXVIII. Anno 28 regni domni Guntchramni alius filius Childeberti, nomine Theudericus, natus nuntiatur. VII. Guntchramnus se cum Childeberto, pacem firmans Andelao, conjunxit. Inibi mater, et soror, et conjux Childeberti regis pariterque fuerunt; ibique speciali convenientia inter domnum Guntchramnum et Childebertum fuit conventum, ut regnum Guntchramni post ejus discessum Childebertus assumeret. VIII. Ipsoque tempore Rauchingus, et Boso Guntchramnus, Ursio, et Bertefridus optimates Childeberti regis, eo quod eum tractaverint interficere, ipso rege ordinante interfecti sunt. Sed et Leudefridus Alamannorum dux in offensam antedicti regis incidit, etiam et latebram dedit. Ordinatus est loco ipsius Uncilenus dux. Eo anno Richaridus rex Gotthorum divino amplectens Christianam religionem amore, prius ipse baptizatur. Post haec omnes Gotthos, qui tum Arianam sectam tenebant, Toletum adunare praecepit, et omnes libros Arianos praecepit ut sibi praesententur: quos in una domo collocatos incendio concremare jussit, et ad Christianam legem baptizare omnes Gotthos fecit. IX. Eo anno uxor Anaulfi imperatoris Persarum, nomine Caesara, virum relinquens, cum quatuor pueris, totidemque puellis ad beatum Johannem episcopum Constantinopolim veniens, se unam esse de populo dixit, et baptismi gratiam ab antedicto beato Johanne expetiit. Cumque ab ipso Pontifice fuisset baptizata, Augusta Mauricii imperatoris eam de sancto suscepit lavacro; quam cum vir suus imperator Persarum per legationes saepius repeteret, et Mauricius imperator uxorem ipsius esse nesciret, tunc Augusta videns eam pulcherrimam, suspicatur ne ipsa esset quam legati quaerebant, dicensque eis: Mulier quaedam de Persis huc venit, dixitque se unam esse de populo; videte eam, forsitan ipsa est quam quaeritis. Quam legati videntes, proni in terram adoraverunt, dicentes ipsam esse eorum dominam, quam quaerebant. Dicit ad eam Augusta: Redde illis responsum. Tunc illa respondit: Ego cum istis non loquor, vita illorum ad instar canum est; si conversi, Christiani, sicut et ego sum, efficiuntur, tunc eis respondebo. Legati vero animo libenti baptismi gratiam accipiunt. Postea dicit ad eos Caesara: Si vir meus voluerit Christianus fieri, et baptismi gratiam accipere, libenter ad eum revertar. Nam penitus aliter ad ipsum non repedabo. Legati id imperatori Persarum nuntiantes, statim ille legationem ad Mauricium imperatorem misit, ut sanctus Johannes veniret Antiochiam, ipso tradente baptismum vellet accipere. Tunc Mauricius imperator infinitissimum apparatum Antiochiae fieri jussit: ibi imperator Persarum cum sexaginta millibus Persarum baptizatus est, et per duas hebdomadas a Johanne et reliquis episcopis Persae ad plenitudinem supra scripu numeri baptizantur. Imperatorem illum Gregorius Antiochiae episcopus suscepit de lavacro. Anaulfus imperator a Mauricio imperatore petens ut sibi episcopos cum clero sufficiente daret, quos in Persia stabiliret, ut universi Persidae baptismi gratiam adhiberent. Quod Mauricius libenti animo praestitit, summaque celeritate omnes Persidae ad Christi cultum baptizantur.
scriptor ignotusLiber historiae francorum31. Non post multum tempus Charebertus rex mortuus est, Blavia castello in basilica sancti Romani sepultus. Cumque Sighibertus rex videret, quod fraters eius indignas sibi uxores acciperent et ancillas ad coniugium copularent, legationem in Hispaniam mittit et cum multis muneribus Brunchilde, Athanagildo Regis filia, petiit. Erat enim puella elegans opere, pulchra et ingeniosa. Quam pater eius non denegans, cum magnis therauris ipsius rege direxit. Ille quoque cum magno apparatus et inmenso gaudio eam accepit uxorem. Et quia Arriana lege subiecta erat, eam Sighibertus rex in nomine sanctae Trinitatis baptizare precepit. Haec videns Chilpericus rex, cum jam plures haberet uxores, sororem Brunchildis nominee Galsuintam expetiit, promittens per legationem alias uxores dimittere. Pater vero eius has promissiones audiens, ipsam filiam suam cum multis thesauris ei transmisit. Nam ipsa Galsuinta senior aetate erat de Brunchilde. Chilpericus enim cum magno gaudio eam in coniungio suscepit, et ipsa in nomine sanctae Trinitatis baptizata, christiana magna effecta est. Per odium autem Fredegundis valde pessime ortum est inter eos grande scandalum. Dicebat illa ad regem Galsuinta tantas iniurias suffere non posse propter ipsam inimicam Fredegundem; petiit, ut, relictis therauris, quos secum ab Hispania adtulerat, libera eam redire permitteret ad patrem suum. Sed ille eam mollibus verbis blandiebatur. Post haec per consilium pessimum Fredegundis eam per noctem in strato suo strangulavit. Post cuius obitum ob eius meritum virtus a Deo ostensa est. Quo facto, fraters Chilperici hoc indignantes, eum de regno eiecere voluerunt. Habebat tunc Chilpericus tres filios de Audovera regina sua, id est Theudobertum, Merovechum et Chlodovechum. Nunc autem ad coepta redeamus, qualiter Fredegundis domina sua Audovera regina decepit. Nam ipsa Fredegundis ex familia infima fuit. Cum autem Chilpericus rex in hostem cum Sighiberto, fratre suo, contra Saxones ambulassent, Audovera regina gravida remansit, quae peperit filia. Fredegundis vero per ingenium consilium dedit ei, dicens: “Domina mea, ecce! Dominus meus rex victor revertitur; quomodo potest filiam suam non baptizatam gratulanter recipere?” Cum haec audisset regina, baptistyrium preparare precepit vocavitque episcopum, quieam baptizare deberet. Cumque episcopus adfuisset, non erat matrona ad presens, qui puellam suscipere deberet. Et ait Fredegundis: “Numquam similem tuae invenire poterimus, qui eam suscipiat. Modo tumet ipsa suscipe eam.” Illa vero haec audiens, eam de sacro fonte suscepit. Veniens autem rex victor, exiitque Fredegundis obviam ei, dicens: “Deo gratias, quia dominus noster rex victoriam receppit de adversaries suis, nataque est tibi filia. Cum qua dominus meus rex dormiet hac nocte, quia domina mea regina conmater tua est de filia tua Childesinda?” Et ille ait: “Si cum illa dormire non queo, dormiam tecum.” Cumque introisset rex in aulam suam, occurrit ei regina cum ipsa puessa, et ait ei rex: “Nefanda rem fecisti per simplicitatem tuam; iam coniunx mea amplius esse non poteris”. Rogavitque eam sacro velamine induere cum ipsa filia sua. Dedit ei predia multa et villas; episcopum vero, qui eam baptizavit, exilio condempnavit. Fredegunde vero copulavit ad reginam. 32. Tunc Iustinianus imperator Constantinopolim civitatem obiit; Iustinus ambivit imperium. Chlodoveus quoque, iunior filius chilperici, abiit usque Burdigalem urbem. Cum illic, nullo inquetante, resederet, Sigulfus quidam a parte Sighiberti regis missus cum exertitu, se super eum obiecit. Quem fugientem cum tubis et bucinis quasi fugientem cervum insequebatur; qui vix ad patrem labens, Parisius pervenit. Chilpericus quoque Teudobertum, filium suum seniorem, qui antea Sighiberto iuraverat, ultra Ligere cum hoste direxit. Qui abiens, civitates Sighiberti, avuncoli sui, pervasit, id est Toronis, Pectavis vel reliquas. Apud Pectavos autem contra Gundoaldum ducem pugnavit; conlesusque exertitu a Gundoaldo fugiit. Magnamque illic cedem Theudobertus de hoste Gundualdo fecit. Commoto inde exercitu, Lemoficinum Cadurcinumque abiit easque pervasit atque vastavit; ecclesias multas incendit, ministerial distrahit, clericos interficit, monasteria virorum deiecit, puellarum deludit et cuncta devastat. Fuitque illo tempore peior in ecclesiis gemitus quam tempore persequutionis Maximiani et Diocleciani imperatorum. Cumque has discordias inter hos fraters disseminare viderentur, commoto iterum Chilpericus exercitu usque Remus accessit, cuncta incedens atque debellans. Quod audiens Sighibertus, convocans gentibus illis, quae ultra Renum sunt, Parisius venit et contra fratrem suum ire disponit, mittens nuncios Dunensibus vel Torinicis, ut contra Theudobertum ire deberent. Quod illi dissimulantes, rex Guntramnum duces in capite dirigit. Qui commoventes exercitum, adversus eum pergunt. Ille quoque derelictus a suis, cum paucis remansit, sed tamen ad bellum exire non dubitavit. Venientesque ad pugnam, Teudobertus devictus prosternitur mortuusque est ibi. Ab Aunulfo quoque duce collectus, Ecolosinam civitatem deportatus, ibidem sepultus est. Chilpericus enim per Rothomaginsem fugiens, cum uxore sua ac filiis Turnacum civitatem ingressus, ibi se reclusit et communivit. Sighibertus vero civitates illas quae ultra Parisius sunt positae usque Rothomacum accepit. Regressus inde, Parisius introiens, ibique ad eum Brunchildis cum filiis suis venit. Tunc Franci, qui quondam ad Childebertum seniorem aspexerant, ad Sighibertum legationem mittentes, ut ad eos veniret, et illi, Chilperico derelicto, ipsum super se regem stabilirent. Ille haec audiens, misit qui fratrem suum in super memoratam civitatem Turnacum obsederent, et ille cum exercitu sequeretur eos. Tunc beatus Germanus episcopus dixit: “Si abieris et fratrem tuum interficere nolueris, vivis et victor redis; sin autem aliud cogitaveris, morieris. Sic enim Dominus per Salomonem ait: Foveam, quem fratri tuo paravis, it eam cadebis.” Quod ille audire neglexit. Venientem autem illum apud villam cui nomen est Victoriacum, collectus est ad eum omnis exercitus, inpositumque super clypeum regem super se statuunt. Tunc Fredegundis inebriavit duos pueros Taraonenses dixitque eis: “Audite consilium meut et pergite ad Sighibertum et simulantes fingite, ut eum regem levare debeatis super vos, eumque interficite. Si evadetis vivi, ego mirifice honorabo vos et filios vestros. Si autem illic peritis, ego pro vobis elymosinas multas per loca sanctorum dare promitto.” Ille vero nec dubii, fero ut errant corde, ad eum venientes, cum alia causa suggerere simularent, abstractis scramsaxis, utraque ei latera feriunt. At ille vociferans ac corruens, emisit spiritum mortuusque est. illic et homicidae illi corruerunt. Chilpericus namque nesciens, ecce mortuum fratrem suum, timebat alia sie sequente a fratris hoste esse occupatum, usque quod Fredegundis rei veritatem ei predixit, mortuum esse fratrem suum. Tunc egressus chilpericus a Turnaco cum uxore sua ac populo, vestitum Sighiberto vestibus ornatis apud Lambrus vicum sepelivit. Unde postea Suessionis in basilica sancti medardi iuxta patrem suum Chlotarium sepelierunt. Mortuus est autem anno 14. regni sui. Illoque mortuo, Brunchildis cum filiis suis Parisius resedebat plena luctu, nesciens pre dolore, quid agree deberet. Gundoaldus dux adprehensum Childebertum filium eius parvolum, furtim per noctem abstullit et cum eo in Auster fugit; collectisque gentibus, super quas pater eius regnaverat, regemque eum constituerunt. 33. Chilpericus vero rex Parisius veniens, adprehensamque Brunchildem apud Rothomaginsem civitatem in exilio retrusit thesaurosque eius, quos Parisius detulerat, abstulit; filias eius Meldis urbe tenere precepit. Chilpericus enim filium suum Merovechum cum exercitu ultra Ligere dirigit. At ille, relictam ordinationem patris, tunc per Cinnomannicum reversus, matrem suam Audoveram visitare se fingeret, Rothomacum civitatem veniens, ibique Brunchilde reginae coniungitur eamque sibi in coniungium copulavit. Haec audiens Cilpericus, quod scilicet contra fas et legem canonicam uxorem avuncoli sui accipisset, nimis amarus festinanter ad ipsam urbem perrexit. Illi vero cum cognovissent, quod eos separare decerneret, ad basilicam sancti Martini, quae est lineis tabolis super murum constructa, confugiunt. Rex vero cum eos per ingenium inde eiecere non posset, dolose eis iurans, quia, si voluntas fuerit, ille eis nequaquam separaret. Haec sacramenta illi audientes, de ipsa basilica egressi sunt; exosculantisque dolose, aepulavit cum eis. Post paucos autem dies, ipso Merovecho adsumpto, Suessionis civitate rediit. Cum ibidem morarentur, de Campania hoste collegunt contra Chilpericum. Ille similiter exercitum commovit, ad pugnam dirigit. Campanienses nimis cesi, in fugam dilabuntur, multosque ibi nobilissimos viros occidit. Quae postquam acta sunt, rex Chilpericus propter coniugationem Brunchildis vel eius maleficia Merovechum suspectum habebat de ipso hoste ac pugna, inritante Fredegunde. Tunc expoliatum eum ab arma commendatisque custodibus, tractans, quid de eo facere deberet. Post haec eum totundit ac presbiterum ordinare precepit, cum veste sacerdotale monasterium Aninsola in Cinnomannicum eum direxit, ut illuc regulare ordine vivere deberet. Illo namque tempore beatus Germanus Parisiorum episcopus plenus virtutibus mogravit ad Dominum; in basilica sancti Vincenti cum gloria sepultus est. Post haec Childebertus iunior legationem ad Chilpericum misit propter Brunchildem, matrem suam. Ille quoque pacifice reddedit eam. Tunc Samson, filius Chilperici, mortuus est. |